Bogoslovno sjemenište

Dekret o herojskim krjepostima časnog sluge Božjeg pape Pija XII. – 19.12.2009.

(Dekret o herojskim krjepostima časnog sluge Božjeg pape Pija XII. – izdan 19.12.2009.)

DECRETUM SUPER VIRTUTIBUS

« Dabo vobis pastores iuxta cor meum, et pascent vos scientia et doctrina » (Ier 3, 15).

Sanctos inter et sapientes pastores, quos Spiritus Sanctus Dei Populo dedit, haud dubie Summus Pontifex Pius XII est recensendus, qui, divinum Pastorem vestigiis sequens, Ecclesiae humanaeque familiae magna caritate et sollicitudine, vasta doctrina, evangelica prudentia et plena erga munus illi divinitus commissum fidelitate inserviit.

 

 

Hic sacerdos magnus Romae natus est die 2 mensis Martii anno 1876, secundus inter filios, a parentibus Philippo Pacelli et Virginia Graziosi; sequenti die baptismatis aqua ablutus est, nomina assumens Eugenii Mariae Iosephi.

 

Vitam evolvit apud familiam normis fidei suffultam et mutuis amoris rationibus praestantem.

 

Divinam ad sacerdotium persentiens vocationem, philosophica et theologica studia peregit et die 2 mensis Aprilis anno 1899 sacro presbyteratus ordine est insignitus; deinde studia perrexit, quibus expletis doctoris titulis in theologia et «in utroque iure» est cumulatus.

 

Praeclaris ingenii dotibus, officii conscientia eiusque actuositate perpensis, Benedictus XV anno 1914 Secretarium Congregationis pro Negotiis Ecclesiasticis Extraordinariis eum constituit, nuper agentem tantummodo octo et triginta aetatis annos.

 

Anno 1917 nominatus est Nuntius Apostolicus in Bavaria, titulo addito Archiepiscopi Sardiani; episcopali ordinatione ab ipso Benedicto XV die 13 mensis Maii eiusdem anni auctus est. Anno 1920 factus est Nuntius Apostolicus apud Germanum regimen vulgo Reich. Extremis annis primi belli mundialis et periodo quae cladem Germaniae est secuta, Servus Dei materialia et spiritualia caritatis opera sparsit in beneficium gentis et militum captivorum, idcirco hominum bonae voluntatis existimationem ac venerationem sibi conciliavit. Duodecim annis, quos in Germania degit, post diuturnas et onerosas negotiationes, potuit incitare fidem credentium atque aestimationem palam extollere erga Ecclesiam ex parte eorum qui prius indifferentes vel immo hostiles sese gesserant.

 

Hi eximii huius Nuntii exitus induxerunt Pium XI ut eum Romam arcesseret, die 16 mensis Decembris anno 1929 Cardinalem constitueret et die 7 mensis Ianuarii anno 1930 suum nominaret Secretarium Status. Quod officium Servus Dei exsecutus est usque ad obitum Pii XI, qui evenit die 10 mensis Februarii anno 1939, postquam efficax fideleque praestiterat illi servitium inter difficiliores periodos recentis historiae Ecclesiae.

 

Brevissimo volvente Conclavi, electus est Summus Pontifex, assumens nomen Pii XII die 2 mensis Martii anno 1939; statim maximopere nisus est ut alterius belli mundialis initium vitaret; hi tamen conatus frustra verterunt, sicut etiam nisus ut Italia longe a bello maneret.

 

Hac immani perdurante conflagratione, victimarum dolores pro viribus sublevare contendit; instituit Officium Vaticanum de Notitiis ferendis, ad dispersos quaerendos inter milites ceterosque cives, nec non Pontificiam Operam Assistentiae ad subveniendum illis qui fame et vita extremae paupertatis affligebantur; saepe admonuit bellum gerentes ut incolas cives servarent, et, futuro prospiciens tempori, notissimos habuit sermones radiophonicos, quibus nota reddidit principia quae attinebant ad venturum ordinem internationalem iustitia nisum, veluti praeviam condicionem ad pacificum convictum tutandum inter nationes atque reverentiam hominibus praestandam, quae necessaria sunt ad internum instituendum ordinem uniuscuiusque status.

 

Etiam memoratu digna sunt ea quae Pius XII fecit pro Hebraeis, qui a nationalibus socialistis insectabantur. Ipse bene noverat iteratas et flagrantes oppugnationes publicas, quae ne quidem vitam unius Hebraei servavissent, secus enim, contulissent ad acuendam et augendam persecutionem, et hac de causa impedivissent illam absconditam et silentem operam auxiliatricem, per quam ille vitas milium hominum stirpis Hebraeae in tuto collocare potuit. Nec est obliviscendum quanta pro omnibus Pius XII fecerit, praesertim germanica urbis Romae grassante obsidione, quamobrem iure meritoque honorifice «defensor civitatis» appellari meruit.

 

Altero bello mundiali composito, Pius XII pleramque suae activitatis partem insumpsit in sustentandis catholicis, quibus magis in dies crescentes adversabantur hostilitas et oppressio apud nationes communistas Europae orientalis, nec non in vitanda diffusione marxismi athei apud mundum liberum. Eodem tempore favit conatibus peractis ad coniunctam Europam constituendam.

 

Magisterium doctrinale Summi Pontificis Pii XII constituit praecipuam eius actionis pastoralis partem; etenim recensentur quadraginta Litterae Encyclicae ab Ipso vulgatae: agitur de documentis diversis scientiae theologicae et actuositatis Ecclesiae. Praecipue memoranda sunt opera eius in re biblico-theologica de vita et doctrina Ecclesiae, in re liturgica et missionaria, in laicali actuositate, in spiritualitatis sacerdotalis et religiosae renovatione.

 

Magni gaudii causae Pio XII fuerunt Iubilaeum anni 1950, nec non dogmatis Assumptionis Beatae Mariae Virginis sollemnis proclamatio habita die 1 mensis Novembris eiusdem anni post diuturnos annos quibus studia peracta sunt omnesque orbis Episcopi consulti; item inventio sepulcri Sancti Petri post excavationes quas ipse Pontifex praescripserat.

 

Eius sollemnioribus actibus magisterii accedunt centeni sermones, qui collecti continentur multis voluminibus collectionis inscriptae «Discorsi e Radiomessaggi di Pio XII», in quibus magna cum peritia innumeras tractavit quaestiones de re morali, de iure, de medicina, de scientiis naturalibus, de cultura, de arte et ita deinceps, semper intendens affirmare quod Ecclesia favere cupit omni humanae actuositati et notum reddit eam recipere posse ac debere impulsiones vitales fidei in Deum, hominum mundique Creatorem, et ipsam vicissim fide ditari.

 

His hactenus dictis addenda est cura quam habuit de Ecclesiis particularibus quibus cotidiana sollicitudine consulere consueverat, de Episcoporum nominatione, de nova dioecesium distributione, de internationali Collegii Cardinalium et Curiae Romanae indole, de Episcoporum indigenarum ordinatione, de publicis et privatis audientiis, de vastissimo cursuali commercio officii, ac de ceteris.

 

Si quis, elapsis decenniis, respicit diuturnum Pontificatum Pii XII, facere non potest quin stupens sese interroget quomodo fieri potuerit ut ille, valetudine licet non florida, tanta exsequi valuisset pro Ecclesia et hominum societate. Pius XII vir Dei erat, homo simplici et altissima fide praeditus, homo precationi deditus, qui cotidie in silenti adoratione coram tabernaculo quiescebat, ac praesertim per eucharisticam celebrationem cum Christo coniungebatur, et, Eius gratiae sese aperiens, in Ipso inspirationem, praesidium et fortitudinem reperiebat. Dehinc orta est eius inconcussa fiducia et spes in Deo, qui difficilioribus in diebus profunda eum cumulavit serenitate, quae propria eius erat indolis; dehinc potissimum ditatus est amor eius erga Deum et, propter eius conformationem ad Christum (cfr Rom 8, 29) sollertia locupletatus quoque et caritate erga proximum cuiusque nationis, culturae, condicionis et stirpis. Dehinc insuper prodierunt eius profunda prudentia, acutus iustitiae sensus, fortitudo, sobrietas vitae omnino deditae sacerdotali et pastorali servitio singulis diei momentis et ita diuturnos per annos. Dehinc praeterea ortae, confirmatae et auctae sunt omnes virtutes adnexae, eius comis ac patiens, urbana et suavis erga omnes conversatio. Etenim, homo Dei erat, homo qui eminenti gradu omnes christianas excoluit virtutes. Nec sic de nihilo, omnes qui adibant eum in eo praesentiam Domini persentiebant, a quibus «Pastor Angelicus» cum honore meruit appellari.

 

Post diuturnam et operosam vitam, quam cum Christo coniunctus pro Ecclesiae humanaeque societatis bono insumpsit, Pius XII obiit die 9 mensis Octobris anno 1958.

 

Nec mirandum est cur Pius XII, sive vivens sive post obitum, authentica ac largiter diffusa sanctitatis fama gavisus sit, et quantum innumeri christifideles laetati sint cum Summus Pontifex Paulus VI die 18 mensis Novembris anno 1965, cum ad conclusionem fere vertebatur Concilium Oecumenicum Vaticanum II, notam reddidit decisionem suam promovendi Causam beatificationis et canonizationis eius Decessoris.

 

Deinde secuti sunt Processus Ordinarius apud Vicariatum Urbis constructus et Rogatoriales in Curiis celebrati Ianuensi, Monacensi et Frisingensi, Varsaviensi, Lisbonensi, Matritensi, Montisvidei, Berolinensi, in quorum cursu complures auditi sunt testes et innumera documenta collecta. Exarata Positione, disceptatum est, ut de more, utrum Servus Dei virtutes gradu heroico exercuerit. Die 27 mensis Ianuarii anno 2006 et die 6 sequentis mensis Octobris habitus est, favente cum exitu, Congressus Peculiaris Consultorum Theologorum. Purpurati Patres et Episcopi, in Sessione Ordinaria die 8 mensis Maii huius anni 2007 congregati, Ponente Causae Exc.mo D.no Salvatore Fisichella, Episcopo tit. Vicohabentino, agnoverunt Servum Dei heroicum in modum theologales, cardinales eisque adnexas virtutes esse exsecutum.

 

Facta demum de hisce omnibus rebus Summo Pontifici Benedicto XVI per subscriptum Archiepiscopum Praefectum accurata relatione, Sanctitas Sua, vota Congregationis de Causis Sanctorum excipiens rataque habens, hodierno die declaravit: Constare de virtutibus theologalibus Fide, Spe et Caritate tum in Deum tum in proximum, necnon de cardinalibus Prudentia, Iustitia, Temperantia et Fortitudine, iisque adnexis, in gradu heroico, Servi Dei Pii XII (Eugenii Pacelli), Summi Pontificis, in casu et ad effectum de quo agitur.

 

Hoc autem decretum publici iuris fieri et in acta Congregationis de Causis Sanctorum Summus Pontifex referri mandavit.

 

Datum Romae, die 19 mensis Decembris A. D. 2009.

 

† Angelus Amato, S.D.B.

Archiep. tit. Silensis, Praefectus

† Michael Di Ruberto

Archiep. tit. Biccarensis, a Secretis

Like this Article? Share it!

Leave A Response

You must be logged in to post a comment.